- CENTUMVIRI
- CENTUMVIRIapud Romanos, Iudices erant, e singulis Tribubus, quarum 35. fuêre, terni delecti, et Centumviri dicti, numerô, licet quinque supra centum essent. De quibus illi controversiis iudicaverint, docet Cicero, de Orat. l. 1. his verbis: Iactare se in causis Centumviralibus, in quibus usucapianum, tutelarum, gentilitatum, agnationum, alluvionum, circumluvionum, nexorum, mancipiorum, parietum, luminum, stillicidiorum, testamentorum ruptorum aut ratorum, coeterarumque rerum innumerabilium iura versentur, etc. Postea autem multum corum iurildictio crevit, ut apud Fab. Quinril. l. 4. c. 1. et l. 5. c. 2. videre est: atque numerus ad 180. auctus, manente tamen semper Centum virorum nomine, Plin. Iun. l. 1. Ep. 5. et 18. l. 9. Ep. 23. De causis iuris etiam gravissimis et obscurissimis iudicâsse a Tacito, in Dial. de Orat. et Seneca, de Benef. l. 3. dicuntur. Apud Tullium saepe Recuperatores ac Iudices hastae appellari cos deprehendimus, iudiciumque illorum Hastam Centumviralem; ob hastam in loco, ubi iudicia haec vigebant, in signum auctoritatis erectam. In Basilicis autem iudicia exercuêre, in 4. consilia divisi, vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 7. c. 30. etc. De illis Statius, l. 4. Sylv. 4. ad Victorium Marcellum, v. 41.------ ------ nec iam tibi turba reorumVestibulo, querulique rogant exire clientes,Cessat centeni moderatrix Iudrcis basta.Et, l. 1. Sylv. 4. ad Rutiltum Gallic. v. 23.------ ------ docto nec enim sine Numine tantusAusoniae decora ampla togae, centumque dedistiIudicium mentemque viris.Ubi adnoat Barthius, ab illis appellationem fuisse ad PraefectumUrbi. Rutilius enim hic Praefectus urbi fuetat, etc. Plura apud Ph. berterium, Pithanon. l. 1. c. 8. Iac. Cniacium, Observation. l. 3. c. 23. Quae Lipsio tribuuntur ad Suetonium Vespasiano, c. 10. de Hasta vero, suô locô, ut et apud Ludovicum caelium Commentar. Antiqq. Lectionum. Vide quoque infra lit. H. ub. de compositis ex Graeco Ε᾿κατὸν.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.